Luke 6

etc. BEDA. Dicit quod sabbati littera solvi coeperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo praecedentia sunt dicta vel facta. etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicae, fructus Ecclesiae, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu. etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitae, non praeparatas escas, sed cibos simplices quaerere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant. BEDA. Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quae, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem. etc. Alii dicunt ipsi Domino haec fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. Sabbata significant feriationes; vel quae in hoc saeculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judaeorum; vel quae in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terrae. etc. BEDA. Quomodo Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex, etc., usque ad omnes filii Ecclesiae sunt sacerdotes, uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant. Magna hospitalitatis gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis veri excludunt sacerdotes. . BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiae, ibi majori transgressor subjacet culpae. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant. . BEDA. Praeveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur. ID. Infructuosae debilitas animae nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Eccles., 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiae, quia instituendi erant et praedicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos praeeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Joan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinae gratiae, ut in apostolatum vocarentur; unde: Ibid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiae nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andraea adductus dicitur: Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petrae audientibus commendaretur. Matthaeus compari suo Thomae, in ordine causa humilitatis se supponit, cum a caeteris evangelistis praelatus sit. . etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbae Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiae, pedetentim quisque subiit culmen virtutum. Non a proximo mari Galilaeae, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quae etiam exteras civitates excitat. Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur. etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. etc. Qui nondum consummatae virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthaeum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide praestitit, fide prae caeteris meruit principatum. Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; aequalem se inferioribus praestat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui propter divitias haereditatis Christi, propter panem vitae aeternae, propter spem coelestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat. . Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, laetiori corde versamini, intuitu supernae mercedis. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati. etc. Matthaeus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam vae describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est praemiis invitari. Cum supra regnum coelorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quaerit in temporalibus. Nec tam divitiae quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel haereticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiae patrocinio delectati, simplicitatem verae fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum saeculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suae recognoscent, cibumque perfidiae quae in praesenti eructant, aeterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad poenam. etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quaerit guttam aquae. etc. Salomon: Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam. etc. Magna pars poenae est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, praecipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit. Quod prophetae videntur imprecari, non vota sunt optantium sed praenuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant. Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non debet resistere rapienti, si I Cor. 13., non debet odisse inimicum. etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quae ad salutem proximorum valere possunt tolerare praecipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis aegrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam praebere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad poenitentiam. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quae aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere praecipitur. Quia I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne praevenit, ut beneficiis aliis trahantur. Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus aequatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus. . etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter haec a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturae, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quae pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiae fastigium supergressus, in eos quoque qui laeserint pietatis porrexit officium. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, haereditas vestra in aeternum erit. etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice: populum Judaeorum propheticis pluviis irrigat, et non merentibus radius aeterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint, estote eis misericordes, docendo, et extollendo, et nolite temere judicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam. Sunt quaedam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quae bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare. Generaliter de omnibus potest accipi, quae mente, manu, lingua, aguntur, quia secundum opera singulorum reddet Deus. AMBR. Non iniqua mensura rependet Deus, sed est ac si dicat: Ipsa temeritas judicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et saepe non illum de quo hoc agis. Vel si recte judicas et metiris, tibi prodest, te salvat, etsi aliquando non illum cui haec impendis. Per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam injuriam. Si contra violentum ira te caecaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille poenitebit, et tu de patientia coronaberis, quia caecum vidente oculo, id est, sereno corde ad lumen ducere curasti. Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari. etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio praeventi, levia haec vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed caecus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suae emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiae, vel malitiae, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam irae vel alicujus livoris culpae de oculo fratris. etc. Arbor bona vel mala, non natura, quae a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quae verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Non a veste, sed ab operibus quae fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animae. Quae sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quae generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno. Spina et rubus, haereticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et rubi, curae saeculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui laetificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quae Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quae exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quasi dicat: Quid folia rectae confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Per oris locutionem, universa quae actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Isa. 39.. etc. Haec vocatio videtur fructus bonae arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quae autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit: etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam aeternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem aedificat in futuro cum Christo de dedicatione laetaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de coelis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora praecipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo praecipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit. Fodit in altum qui praeceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonae conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Matth. 16.. Haec inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Luc. 14.. Singulae nostrae domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suae ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimae petrae adhaerent, labefactari nequeunt. etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram aedificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento aedificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. etc. Omnis conscientia, quae spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quae mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.
Copyright information for VulgGlossa